- LITERA Gothica
- LITERA Gothicaquae et Toletana. Roderico Toletano Hist. Hisp. l. 6. c. 25. et 30. dicitur, quam Gulfilas Gothorum Epadinvenit, teste Iornande de Reb. Getic. Eâ Hisp. usi sunt, donec abrogata est, a Bernardo Toletano Primate, in Conc. Toletano Aerae 1117. in quo statutum, ut literis Gallicu uterentur. Cum Runica eandem esse, pluribus vontendit Olaus Wormius de Literatura Runica l. 1. Vide C. du Fresne in Gloss. ubi quoque Literae Pisanae, h. e. veteris characteris, quo scripti sunt Pandectarum libri (Amalphi a Lothario Imp. captâ, inventi et Pisanis dono missi, hodiequeve in Bibliotheca Magni Hetruriae Ducis Florentiae asservati) meminit. Vide in voce Pisa, ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.